monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 9
Hucusque apologia eius, imo categoria, et laciniosus contra nos sermo protractus est. Cui ego quidem in Epistula breviter praeteriensque respondi, ut ex his quae dixi, intelligat, quid tacuerim; et noverit nos homines esse rationale animal, et prudentiam suam posse intelligere: nec ita obtusi cordis, ut instar brutorum animalium, verborum tantum sonum et non sententias audiamus. Nunc quaeso te, ut veniam tribuas dolori meo; ET SI SUPERBUM est respondisse, multo sit superbius accusasse. Quanquam ita responderim, ut silentium potius meum indicaverim, quam sermonem. Quid procul pacem quaerunt, et volunt eam nobis ab aliis imperari? Sint pacifici, et illico pax sequetur. Cur nomine Sanctitudinis tuae contra nos pro terrore abutuntur, cum Epistula tua pacem et mansuetudinem sonet: illorum verba duritiem comminentur? Denique quam pacificas et ad concordiam pertinentes per Isidorum Presbyterum litteras nobis miseris, hinc probamus, quod illas qui pacem falso iactant, reddere noluerint. Eligant itaque quod volunt: Aut boni sumus, aut mali. Si boni, dimittant quiescere: si mali, quid malorum expetunt societatem? Quantum valeat humilitas, experimento didicit. Qui nunc dissuit, quae suo consilio olim disiuncta sociavit, probat se nunc ad alterius voluntatem, tunc copulata discerpere.